

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 6: Versus 1
Factum est autem,etc.[BEDA.]Dicit quod sabbati littera solvi coeperat, etc., usque ad post secundum, ab eo quo praecedentia sunt dicta vel facta.Per sata,etc. Mystice: ager mundus; agri seges, humani generis fecunditas; spicae, fructus Ecclesiae, quibus saturantur apostoli nostro se alentes profectu.Vellebant discipuli,etc. Non habentes discipuli spatium manducandi, propter importunitatem turbarum, esuriebant ut homines, sed vellentes spicas inediam consolantur, quod est indicium austerioris vitae, non praeparatas escas, sed cibos simplices quaerere. Et nota quod apostoli litteram sabbati jam destruunt adversus Ebionitas, qui alios apostolos recipiunt, Paulum quasi legis transgressorem repudiant.[BEDA.]Mystice: discipuli esurientes salutem hominum transeunt per sata, id est per regiones quae, etc., usque ad arguens doctores legis nescire legem.